M.p.th.f.69 Scan 62 (30v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos; ne iterum
cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt super
paenitentiam super inmunditia, et fornicatione, et inpudicitia, quam gesserunt. Ecce tertio
hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Praedixi, et praedico, ut praesens, vo-
bis et nunc absens his qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. An experi-
mentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christi, qui in vos non infirmatur, sed potens est in vobis? Nam et si
crucifixus est ex infirmitate; sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo; sed
vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. Vosmet ipsos temptate si estis in fide; ipsi vos pro-
bate. An non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est? nisi forte reprobi estis. Spero autem
quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi. Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati
pareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis; nos autem ut reprobi simus. Non enim possumus aliquid
adversus veritatem, sed pro veritate. Gaudemus enim, quando nos infirmi sumus, vos autem
potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem. Ideo haec absens scribo, ut non praesens
durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem.
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus
dilectionis et pacis erit vobiscum. Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes.
Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis. Amen.

Incipiunt caputuli epistule ad Galatas

De resurrec-

tione Domini. II. De apostolo a circumcissione Galatas refrenante.